monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24 > sectio 41 > sectio 33 > CAPUT XX. > 19 > sectio 37 > . . . > 63 > sectio 3 > bnf7296.18 > 16 > sectio 6 > 21 > 12 > sectio 4 > sectio 62 > 79 > bnf7296.15 > CAPUT XVII. > 1
>>> Cassianus, Collationes, 3, 18, II. Quomodo rudes monachi exemplo seniorum debeant erudiri.

CAPUT PRIMUM. Quemadmodum Diolcon venientes ab abbate Piammone recepti fuerimus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Post conspectum atque colloquium trium illorum senum, quorum Collationes, sancto fratre nostro Eucherio compellente, utcumque digessimus, cum etiam ulterioris Aegypti partes, in quibus amplior atque perfectior sanctorum numerus commeabat, maiore flagrantia desideraremus expetere, ad vicum cui nomen est Diolcos, uni ex septem Nili fluminis ostiis imminentem, non tam itineris necessitate quam desiderio sanctorum illic commorantium compellente, pervenimus.
2 Cum enim velut cupidissimi mercatores plurima illic celeberrimaque coenobia ab antiquis audivissemus patribus instituta, continuo quasi navigationem inquisitionis incertae, spe maioris lucri persuadente, suscepimus. Ubi cum diutissime fluctuantes ad illos virtutum sublimitate conspicuos montes undique oculos tenderemus, abbatem Piammonem omnium anachoretarum illic inhabitantium seniorem, eorumdemque presbyterum, velut quamdam sublimissimam pharum, primus circumspectantium notavit intuitus.
3 Hic etenim sicut evangelica illa civitas in excelsi montis vertice constitutus, nostro protinus refulsit aspectui. Cuius virtutes atque mirabilia quae per eum etiam sub conspectu nostro divina gratia testimonium meritis eius reddente, perfecta sunt, ne vel propositi nostri formam vel modum huius voluminis excedamus, praetermittenda credidimus.
4 Non enim de mirabilibus Dei, sed de institutis studiisque sanctorum quaedam quae reminisci possibile est, nos spopondimus tradituros, ut necessariam tantum perfectae vitae instructionem, non inutilem absque ulla emendatione vitiorum ac supervacuam admirationem legentibus praeberemus. Cum itaque beatus Piammon summa gratulatione susceptos humanitate etiam congrua refecisset, intelligens nos non eiusdem esse regionis, primum unde vel cur Aegyptum petissemus sollicite percunctatus, ac de coenobio Syriae ob desiderium perfectionis nos illo advenisse cognoscens, ita exorsus est.